monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 48
Quid hoc? Quia ante oculos meos apparet quid Filius meus propter amorem hominis in mundo passus sit; quoniam nativitas, passio et sepultura, resurrectio et ascensio Unigeniti mei, mortem humani generis occiderunt. Unde et ea in coelestibus coram me fulgent, quia eorum non sum oblitus, sed usque ad consummationem saeculi quasi aurora ante me in multa claritate apparebunt. Quid hoc? Quoniam in illa passione usque ad finem mundi omnes illos praevideo qui eam credituri sunt et qui eam abiecturi; quia ipsa coram me semper fulgebit, quandiu homo id dicere debet quod Filius meus discipulos suos docuit ut Deum orarent, sicut scriptum est: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Quid hoc? Tu, quod omnia in potestate tua habes, inspice effusionem illius sanguinis qui pro humano genere effusus est, et dimitte nobis qui Filii transgressionis sumus debita nostra quae tibi persolvere debuimus, sed propter incarnationem cordis nostri non fecimus. Quid hoc?